라틴어 문장 검색

lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, maximeque bubulum, ac sebum ipsum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장5)
Farina etiam cum sebo ovillo caprinove mixta, deinde incocta pro medicamento est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장62)
Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admovendae sunt, pulsandusque leviter inflatis vesicis bubulis is locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장38)
Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ibi iunctus, in duas fibras ungulae bubulae modo dividitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장16)
deinde admovere vesicas bubulas vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장16)
Lienis quoque bubulus utiliter esui datur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장22)
Si durities manet, mollire commode videtur solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla cervina cum irino, aut sebum taurinum vel caprinum cum rosa mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장17)
bdelli, Hammoniaci, iridis, sebi vitulini aut caprini a renibus, visci, singulorum P. IIII.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장31)
sebi bubuli P. IIS.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장60)
sebi caprini ex irino liquati P. XX.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장138)
cera, melle, sebo, resina, murra, rosa, medulla vel cervina vel vitulina vel bubula, oesypo, buturo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장60)
cornu bubuli combusti P. XII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장13)
cornu bubuli combusti P. XII conteruntur, adiciturque invicem vinum et id quod specialiter sil vocatur, et murteum donec utriusque teni cyathi coiciantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장22)
Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta vel nepeta cum sale contrita melle adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장74)
Si conposita medicamenta non adsunt, felle caprino vel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장326)

SEARCH

MENU NAVIGATION